Observationum Selectarum Ad Rem Litterariam Spectantium (Tomus IV), Halae Magdeburgicae, Anno 1701 (Observatio XVIII)

De festo solenni crapulario hallensi, vulgo die Knoblauchs Mittewoche.
Summaria.
Descriptio huius Festi. §.I. Eius origo non videtur ab Ethnicis derivanda. §.II. Sed a Pontificiis societatibus Calendariorum S.III.IV.

§.I.

Mos solennis Halae inveteratus obtinet, quo die Mercurii post Festum Pentecostale omnia a curis vacant, opificiarii similisque conditionis homines allio vescuntur, sibique persuadent, eum, qui hoc dies eiusmodi herbis fruatur, bona valetudine usurum, per integrum annum. Omnes plateae itaq; illo die odore sordido & alliari implentur; dignitate vero qui praecellunt, seu qui hac superstitione non capiuntur, communiter secedunt in horos & villas, & mutua hilaritate se excipiunt.

§ .II.

Saepe a maioribus in originem huius consuetudinis audiri inquisitum fuisse, dum alii huc, alii illuc illam referrent; incidebat ante plurimos annos, vir quidam elegantioris ingenii, nunc pie defunctus in Gueuarrae Horolog. Princip. L.I.C.4 & dum perpenderet ethnicos ritus, qui quamlibet fere rem pro deo finxerant, credebat forsan hunc morem ab antiquis Gentilibus, qui sub nomine Hermunduorum circa has plagus olim vagati sunt, ortum traxisse; Sed cum Halam nunquam Hermunduri insederint, neque Hallenses Saxones, qui ius civitatis ab Ottone Saxonico accepterunt, gentiles fuerint, veritati haec coniectura non convenit: Papalibus erroribus itaque potius illum morem adscribimus.

§.III.

Notum quippe illos ad fastum & dominatum suum fundandum, morem Romanorum imitari voluisse, qui sacerdotibus ius dies fastos constituendi dabant; factum, hinc ut & Pontificii ius dies fastos indicendi sibi arrogarent, in quam rem ordinem certum CALENDARIORUM instituebant. Quando hic ordo coeperit, inter eruditos equidem plene non constat; Christianus Franciscus Paulini Dissert. Hist. 6 hosce fratres cum sodalitate Rosarii Mariani surrexisse vult, asseritque fuisse societatem mixtam ex compacto spiritualium seculariumque hominum conflatum, quorum officium primitus in eo constitit ; ut modum & ordinem sacrorum constituerent, & specialiter, quae singulis mensibus celebranda forent anniversaria recolenda, quae eleemosynae distribuenda, quae ieiunia servanda, quid pecuniae elocandum, & qui fructus ex sortibus exigundi : Imo asserit Johannes ab Indagine, bosce Calendarios a conventiculis suis ad quae se vocabant, sua bona spiritualia, fundendo preces, sermones pios nectundo, & se mutuo in charitate corrigenda, coercitione potestativa, communicarent, nomen sumsisse.

§ .IV.

Ast sicut evenire solet, ut optime instituta saepe pessimos eventus fortiantur, ita & hisce Calendariis accidit ; Nam eorum coetui admixti primum hypocritae, qui Curios simulabant & Bacchanalia amabant, facili negotio & alios in suas parts trahebant. Hinc quolibet mense festa mandibilia Freß-Feste/ instituebant, ut & eiusmodi festa hypodiaconalia proverbio, er machet bundte Calender/ ansam dederint, B. Feller Diss. de Fratr. Calend. Cum itaque Halae ordo Calendariorum tempore superstitionis Pontificiae altas radices egisset (sic ut vestigia horum Calendariorum in Curia nostra adhunc reperire liceat, cum, certas reditus quos Calenderii foeneratores civibus sub usuris dederant, & hi suis aedificiis imponebant, vulgo die Calands Zinsen/ cessione a Calendariis facta Senatus ad se traxerit) probabile est, genio Hallensium ad commessationes & epulas proclivi se accomodasse hosce hypocritas, & praesertim temporis ducedine annuente festum hocce mandibile introduxisse, cum insuper Pontificii eo temulentiae iamdudum prolapsi, ut, die Pentecostes usque in sabbathum a precibus & orationibus solitis abstinere pro religione duxerint, ne scilicet festivitatis beatitudo , ceu Hilarius in Prolegom. ad Psalmos ait, ieiunius & precibus impediatur : Cum stomacho siquidem legimus distinct. 5c.15 de Consecrat. in quo canone non solum Gregorius suam stultitiam, sed & in Germanos virulantum animum depromit : Optandum itaque, ut veritate Evangelii elucente, superstitiosa illa manducatio iterum ex animus hominum tolleretur.

Hier finden Sie die Übersetzung von Ulrich Heidbrink, Bonn